INSEPULTO hominis cadaveri terram injicere

INSEPULTO hominis cadaveri terram injicere
INSEPULTO hominis cadaveri terram injicere
apud Athenienses, Lex iussit, memorata Aeliano Var. l. 5. c. 14. Ο῞ς ἄνἀτάφῳ περιτύχῃ σώματι ἀνθρώπου, πάντως ἐπιβάλλειν αὐτῷ γῆν, θἀπτειν δὲ τρὀς δυσμὰς βλέποντας, Insepulto hominis cadaveri terram inicito, et in sepulchro Occas. versus condito. Ubi additur, tamquam receptae sepeliendi consuetudini contrarium, ut ad Solem occasum spectet, quo a praetereuntibus possit cognosci. Nam vere adnotat Scholiastes Thucydidis, morem fuisse omnibus Graecis, ἐπ᾿ ἀνατολὰς ποιεῖν ὁρᾶν τοὺς νεκροὺς, ut versus Ort. mortuos conderent, qua de re aliquid infra dicemus. Plura veto de Inscpultis habes hîc passim, inprimis in voce Cadaver, et Gleba Sepulchralis, it. Laniatus. Addo hîc solum, apud Graecos αὐτόχειρας, tyrannos, proditotes sepultura caruisse et primo Macedones Clytum ab Alex in convivio occisum, quo minus caedis puderet, tamquam iure occisum, per summam ignominiam, fepultura prohibiros fuisse im Rex humari iusisset, Cutt. l. 8. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”